locutusque est Dominus ad Mosen dicens
sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in
filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim
omnia
et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi
estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti
eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum
panem
hodie egredimini mense novarum frugum
cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et
Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus
tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis
hunc morem sacrorum mense isto
septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit
sollemnitas Domini
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid
fermentatum nec in cunctis finibus tuis
narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit
Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante
oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim
forti eduxit te Dominus de Aegypto
custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in
dies
cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit
tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod
primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini
sexus consecrabis Domino
primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris
interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis
pretio redimes
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est
hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto
de domo servitutis
nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere
occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a
primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco
immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia
primogenita filiorum meorum redimo
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum
quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti
eduxerit nos Dominus de Aegypto
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus
per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte
paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et
reverteretur in Aegyptum
sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare
Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset
filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc
vobiscum
profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in
extremis finibus solitudinis
Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem
in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset
itineris utroque tempore
numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis
per noctem coram populo